quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Adelphasivm Maneat pol. mane. turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria? Milphio I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam. Agorastocles Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. Milphio, heus, ubi es? Milphio Assum ápud te, eccum. Agorastocles At ego elixus sis volo. Milphio Enim vero, ere, facis delicias. Agorastocles De tequidem haéc didici omnia. Milphio Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agorastocles Nihil id quidemst: deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus. Anterastilis Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus. Adelphasivm Immo vero sane commode; nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.