sine omni lepore et síne suavitate nisí multa aqua usque et diu macerantur, olént, salsa súnt, tangere út non velís. itém nos sumús eius seminis mulieres sunt insúlsae admodum átque invenústae sine múnditia et súmptu. Milphio Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor: scit, muriatica ut maceret. Agorastocles Quid molestu's molestus es ? Adelphasivm Soror, parce, amabo: sat est istuc alios dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. Anterastilis Quiésco. Adelphasivm Ergo amó te. sed hóc nunc respónde mihí: sunt hic ómnia, quae ad deúm pacem opórtet adésse? Anterastilis Omnia áccuravi. Agorastocles Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie. Milphio Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? iam núm me decét donari cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes? lingua huíc excidít, ut ego opínor. quíd hic, malum, astans ópstipuisti? Agorastocles Síne amem, ne opturba ac tace. Milphio Taceo. Agorastocles Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. Anterastilis Eamus, mea soror. Adelphasivm Eho amabo, quid illo nunc properas? Anterastilis Rogas?