nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, neque umquam satis hae duae res ornantur neque eis ulla ornandi satis satietas est. atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, postquam aurora inluxit, numquam concessamus ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi; et una binae singulis quae dataé nobis ancíllae, eae nos lavando eluendo operam déderunt, aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi. apage sis, negoti quantum in muliere una est. sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. postremo modus muliebris nullust: numquam lavando et fricando scimus facere finem. nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est. Anterastilis Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta. nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus. Adelphasivm Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu. nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se. Anterastilis Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri quam si salsa muriatica esse autumantur: