Placet consilium. Milphio Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest. Agorastocles Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. Aphrodisia hodie sunt. Milphio Scio. Agorastocles Oculos volo meos délectare munditiis meretriciis. Milphio Hoc primum agamus quod consilium cepimus. abeamus intro, ut Collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. Agorastocles Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen tibi auscultabo.— Milphio Faciam ut facto gaudeas. inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest. itaque hic scelestus est homo leno Lycus, quoi iam infortuni intenta ballistast probe, quam ego haud multo post mittam e ballistario. sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. haec est prior, quae meum erum dementem facit. sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, si vis videre ludos iucundissimos. Agorastocles Quid istúc tumultist, Milphio? Milphio Em amores tuos, si vis spectare. Agorastocles O multa tibi di dent bona, quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum. Adelphasivm Negóti sibí qui volét vim paráre, navem et mulierem, haec duo comparato.