trecenti nummi Philippi? Agorastocles Sescenti quoque. Milphio Satis súnt trecenti. Agorastocles Quid iis facturu's facturus es ? Milphio Tace. totum lenonem tibi cum tota familia dabo hodie dono. Agorastocles Qui id facturu's facturus es ? Milphio Iam scies. tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus; eum hic non novit leno. satin intellegis? Agorastocles Intellego hercle, sed quo evadas nescio. Milphio Non scis? Agorastocles Non hercle. Milphio At ego iam faxo scies. ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: se amare velle atque obsequí animo suo; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. leno ad se accipiet auri cupidus ilico: celabit hominem et aurum. Agorastocles Consilium placet. Milphio Rogato, servos veneritne ad eum tuos. ille mé censebit quaeri: continuo tibi negabit. quid tu dubitas, quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet? neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi. ita decipiemus fovea lenonem Lycum.