ubi dissolutus tu sies, ego pendeam. Agorastocles Egone istuc ausim facere, praesertim tibi? quin si feriri video te, extemplo dolet. Milphio Mihi quidem hercle. Agorastocles Immo mihi. Milphio Istuc mavelim. sed quid nunc tibi vis? Agorastocles Cur ego apud te mentiar? amo immodeste. Milphio Meae istuc scapulae sentiunt. Agorastocles At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, lenonis huius meretricem maiusculam. Milphio Iam pridem equidem istuc ex te audivi. Agorastocles Differor cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius. Milphio Vin tu illi nequam dare nunc? Agorastocles Cupio. Milphio Em me dato. Agorastocles Abi dĂ­erectus. Milphio Dic mihi vero serio: vin dare malum illi? Agorastocles Cupio. Milphio Em, eundem me dato: utrumque faxo habebit, et nequam et malum. Agorastocles Iocare. Milphio Vin tu illam hodie sine damno et dispendio tuo tĂșam libertam facere? Agorastocles Cupio, Milphio. Milphio Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei