et exspectabam, si qui eas ássereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, me malitiose nil fecisse, Agorastocles. Agorastocles Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. omitte genua. Lycvs Mitto, si ita sententia est. Antamonides Heús tu leno. Lycvs Quid lenonem vis inter negotium? Antamonides Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere. Lycvs Di meliora faxint.