quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici. iam pridem equidem istas scivi ésse liberas et exspectabam, si qui eas ássereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, me malitiose nil fecisse, Agorastocles. Agorastocles Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. omitte genua. Lycvs Mitto, si ita sententia est. Antamonides Heús tu leno. Lycvs Quid lenonem vis inter negotium?