si placuit, plausum postulat comoedia.— Agorastocles Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo loqui inclementer? ne mirere, mulieres quod eum secuntur: modo cognovit filias suas ésse hasce ambas. Lycvs Hem, quod verbum aures meas tetigit? nunc perii. Antamonides Vnde haec perierunt domo? Agorastocles Carthaginienses sunt. Lycvs At ego sum perditus. illuc ego metui semper, ne cognosceret eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi, periere, opinor, duodeviginti minae, qui hasce emi. Agorastocles Et tute ipse periisti, Lyce. Hanno Quis hic est? Agorastocles Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas, et mi auri fur est. Hanno Bellum hominem, quem noveris. Antamonides Leno, rapacem te esse semper credidi, verúm etiam furacem qui norunt magis. Lycvs Accedam. per ego tua te genua óbsecro et hunc, cognatum quem tuom esse intellego: quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici. iam pridem equidem istas scivi ésse liberas et exspectabam, si qui eas ássereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,