De prandio tu dicis. debetur, dabo. Agorastocles Duplum pro furto mi opus est. Lycvs Sume hinc quid lubet. Hanno Et mihi suppliciis multis. Lycvs Sume hinc quid lubet: Antamonides Et mihi quidem mina argenti. Lycvs Sume hinc quid lubet. collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus. Agorastocles Numquid recusas contra me? Lycvs Haud verbum quidem. Agorastocles Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi, tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam. Hanno Haud aliter ausim. Antamonides Bene vale. Agorastocles Et tu bene vale. Antamonides Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.— Lycvs Perii hercle. Agorastocles Immo haud multo post, si in ius veneris. Lycvs Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust? verum obsecro te, ut liceat simplum solvere, trecentos Philippos; credo conradi potest: cras auctionem faciam. Agorastocles Tantisper quidem ut sis apud me lignea in custodia. Lycvs Fiat. Agorastocles Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diem habeamus hilare, huius malo et nostro bono. multum valete. multa verba fecimus; malum postremo omne ad lenonem reccidit. nunc, quod postremum est condimentum fabulae,