In ius te voco. Lycvs Quid tibi mecum autem? Hanno Quia hasce aio liberas ingenuasque esse filias ambas meas; eae sĂșnt surruptae cum nutrice parvolae. Lycvs Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui, neminem venire qui istas adsereret manu. meae quidem profecto non sunt. Antamonides Leno, in ius eas. Lycvs De prandio tu dicis. debetur, dabo. Agorastocles Duplum pro furto mi opus est.