Credibile ecastor dicit. crede huic, mi pater. Hanno Credo. Agorastocles Et ego credo. sed eccum lenonem Lycum. Agorastocles Bonum virum eccum video, se recipit domum; Hanno Quis hic est? Agorastocles Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas et mi auri fur est. Hanno Bellum hominem, quem noveris. rapiamus in ius. Hanno Minime. Agorastocles Quapropter? Hanno Quia †iniuriarum multo induci satius est. Lycvs Decipitur nemo, mea quidem sententia, qui suis amicis narrat recte res suas; nam omnibus amicis meis idem unum convenit, ut me suspendam, ne addicar Agorastocli. Agorastocles Leno, eamus in ius. Lycvs Opsecro te, Agorastocles, suspendere ut me liceat. Hanno In ius te voco. Lycvs Quid tibi mecum autem? Hanno Quia hasce aio liberas ingenuasque esse filias ambas meas; eae sĂșnt surruptae cum nutrice parvolae. Lycvs Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui, neminem venire qui istas adsereret manu. meae quidem profecto non sunt. Antamonides Leno, in ius eas.