Lubet? Hanno Ita dico. Anterastilis Ligula, i in malam crucem. tune hic amator audes esse, hallex viri, aut contrectare quod mares homines amant? deglupta mena, sarrapis, sementium, manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior ali ulpicique quam Romani remiges. Agorastocles Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt, qui huic es molestus, an malam rem quaeritas? Antamonides Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum? nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.