heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet? quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi. Hanno Adulescens, salve. Antamonides Nolo, nihil ad te attinet. quid tibi hanc digito tactio est? Hanno Quia mihi lubet. Anterastilis Lubet? Hanno Ita dico. Anterastilis Ligula, i in malam crucem. tune hic amator audes esse, hallex viri, aut contrectare quod mares homines amant? deglupta mena, sarrapis, sementium, manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior ali ulpicique quam Romani remiges. Agorastocles Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt, qui huic es molestus, an malam rem quaeritas? Antamonides Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum? nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum. Agorastocles Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras, ecferte fustis. Antamonides Heus tu, si quid per iocum dixi, nolito in serium convertere. Anterastilis Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides, loqui inclementer nostro cognato et patri? nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo et hunc sui fratris filium. Antamonides Ita me Iuppiter bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi, si quid lenoni óptigit magni mali. quomque e virtute vobis fortuna optigit.