satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis? et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier. non pudet puellam ámplexari baiolum in media via? iam hercle ego illum éxcruciandum totum carnufici dabo. sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis. sed adire certum est hanc amatricem Africam. heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet? quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi. Hanno Adulescens, salve. Antamonides Nolo, nihil ad te attinet. quid tibi hanc digito tactio est? Hanno Quia mihi lubet.