Sperate, salve. Hanno Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem. quibus núnc in terra melius est? Agorastocles Eveniunt digna dignis. Hanno Tandem huic cupitum contigit. Agorastocles O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis? nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla. Hanno Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias, quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam. Adelphasivm Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.