Cupite atque exspectate pater, salve. Adelphasivm Ambae filiae sumus. Anterastilis Amplectamur ambae. Agorastocles Quis me amplectetur postea? Hanno Nunc ego sum fotunatus, multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo. Adelphasivm Vix hoc videmur credere. Hanno Magis quí credatis dicam. nam vostra nutrix † primum me cognovit. Adelphasivm Vbi ea, amabo, est? Hanno Apud hunc est. Agorastocles Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum? omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. Adelphasivm Enicas me. prius quám tibi desponderit. Agorastocles Mitto. Adelphasivm Sperate, salve. Hanno Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem. quibus núnc in terra melius est? Agorastocles Eveniunt digna dignis. Hanno Tandem huic cupitum contigit. Agorastocles O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis? nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla. Hanno Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias, quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam. Adelphasivm Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.