Hunc rogato. Hanno Quia annos multos filias meas célavistis clam me, atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. Adelphasivm Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos. Agorastocles Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det. Adelphasivm Nil tecum ago, apscede opsecro. Agorastocles Atque hércle mecum agendum est. nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est; et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa quoque modo húius filias apud vós habeatis servas, quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis. Adelphasivm Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? Agorastocles Satis iám sunt maceratae. Hanno Quid si eloquamur? Agorastocles Censeo hercle, patrue. Adelphasivm Misera timeo, quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto. Hanno Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit, ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem; nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales. vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester, huiusce fratris filius, Agorastocles. Adelphasivm Amabo, num hi falso oblectant gaudio nos? Agorastocles At ita me di servent, ut hic páter est vester. date manus. Adelphasivm Salve, insperate nobis pater, té complecti nos sine.