Hunc rogato. Hanno Quia annos multos filias meas célavistis clam me, atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. Adelphasivm Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos. Agorastocles Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det. Adelphasivm Nil tecum ago, apscede opsecro. Agorastocles Atque hércle mecum agendum est. nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est; et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa quoque modo húius filias apud vós habeatis servas, quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis. Adelphasivm Vbi sunt eae? aut quas, opsecro?