ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat. multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris. Anterastilis Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, quodque haruspéx de ambabus dixit. Agorastocles Velim de me aliquid dixerit. Anterastilis Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas. id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio. Agorastocles Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, libertatem, quia me amare hanc scit. Adelphasivm Soror, sequere hac. Anterastilis Sequor. Hanno Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite. Adelphasivm Quis revocat? Agorastocles Qui bene volt vobis facere. Adelphasivm Facere occasiost. sed quis homost? Agorastocles Amicus vobis. Adelphasivm Qui quidem inimicus non siet. Agorastocles Bonus est hic homo, mea voluptas. Adelphasivm Pol istum malim quam malum. Agorastocles Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. Adelphasivm Hau precor. Agorastocles Multa bona volt vobis facere. Adelphasivm Bonus bonis bene feceris. Hanno Gaudio ero vobis. Adelphasivm At edepol nos voluptati tibi. Hanno Libertatique. Adelphasivm Istoc pretio tuas nos facile feceris. Agorastocles Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,