ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat. multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris. Anterastilis Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, quodque haruspéx de ambabus dixit. Agorastocles Velim de me aliquid dixerit. Anterastilis Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas. id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio. Agorastocles Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, libertatem, quia me amare hanc scit. Adelphasivm Soror, sequere hac. Anterastilis Sequor.