O pátrue, o patrue mí. Hanno Quid est, fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi. Agorastocles At enim hóc volo agas. Hanno At enim ágo istuc. Agorastocles O pátrue mi patruíssime. Hanno Quid est? Agorastocles Ést lepida et lauta. út sapit. Hanno Ingénium patris habet quód sapit. Agorastocles Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast. nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore. Adelphasivm Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,