ille quí adoptavit hunc sibi pro filio, is illi Poeno húius patruo hospes fuit. is hodie huc veniet reperietque hic filias et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego. ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite. hic qui hodie veniet, reperiet suas filias et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo: quod restat, restant alii qui faciant palam. valete atque adiuvate, ut vos servet Salus. Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti ópiparas opera tua. quibus pró bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias. Milphio Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι . nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos. Agorastocles Amans per amorem si quid feci, Milphio, ignoscere id te mi aequom est. Milphio Haud vidi magis. em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam: post id locorum tu mihi amanti ignoscito. Agorastocles Si tibi lubido est aut voluptati, sino: suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino. Milphio Si auctoritatem postea defugeris,