eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas. Hanno Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom, quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso, † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. Agorastocles Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít. Hanno Tace quaeso. Agorastocles Ne lácruma, patrue. Anterastilis Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória; sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine. Adelphasivm Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro, si tíbi illi non os óblitumst fulígine?