attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus, neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol, soror, céteris omnibus fáctumst. Adelphasivm Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes. Anterastilis Spero équidem. Adelphasivm Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco; eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas. Hanno Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom, quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso, † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. Agorastocles Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít. Hanno Tace quaeso. Agorastocles Ne lácruma, patrue. Anterastilis Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória; sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine. Adelphasivm Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro, si tíbi illi non os óblitumst fulígine? Agorastocles O pátrue, o patrue mí. Hanno Quid est, fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi. Agorastocles At enim hóc volo agas. Hanno At enim ágo istuc. Agorastocles O pátrue mi patruíssime. Hanno Quid est? Agorastocles Ést lepida et lauta. út sapit. Hanno Ingénium patris habet quód sapit. Agorastocles Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast. nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore. Adelphasivm Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,