digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie. tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde. arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus, quae ad Cálydoniam venérant Venerem. Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus, neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol, soror, céteris omnibus fáctumst. Adelphasivm Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes. Anterastilis Spero équidem. Adelphasivm Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;