Haecine meae sunt filiae? quantae e quantillis iam sunt factae. Agorastocles Scin quid est? tragicae sunt: in calones sustolli solent. Milphio Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum, id eventurum esse et severum et serium, ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae. Agorastocles Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio, abduce intro. nos hasce hic praestolabimur. Adelphasivm Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret, oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit. deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,