Spondeo. Agorastocles Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus. nunc demum ego cum illa fabulabor libere. nunc, patrue, si vis tuas videre filias, me sequere. Hanno Iamdudum equidem cupio, et te sequor. Agorastocles Quid si eámus illis obviam? Hanno At ne intervias praeterbitamus metuo. magne Iuppiter, restitue certas mi ex incertis nunc opes. Agorastocles † Ego quidem meos amores mecum confido fore. sed eccás video ipsas. Hanno Haecine meae sunt filiae? quantae e quantillis iam sunt factae. Agorastocles Scin quid est? tragicae sunt: in calones sustolli solent. Milphio Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum, id eventurum esse et severum et serium, ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae. Agorastocles Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio, abduce intro. nos hasce hic praestolabimur. Adelphasivm Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret, oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit. deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum, digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie. tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde. arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus, quae ad Cálydoniam venérant Venerem. Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas