Eho an huius sunt illae filiae? Giddenes Ita ut praedicas. tua pietas nobis plane aúxilio fuit, quom huc advenisti hodie in ipso tempore; namque hodie earum mutarentur nomina facerentque indignum genere quaestum corpore. Pver Auamma illi. Giddenes Hauon bane silli in mustine. Giddenes Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim. Agorastocles Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi. Hanno Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium. tace atque parce muliebri supellectili. Agorastocles Quae east supellex? Hanno Clarus clamor. Agorastocles Sine modo. Hanno Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul iube hanc abire hinc ad te. Agorastocles Fac quod imperat. Milphio Sed quís illas tibi monstrabit? Agorastocles Ego doctissume. Milphio Abeo igitur. Agorastocles Facias modo quam memores mavelim. patruo advenienti cena curetur volo. Milphio Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem. ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.— Agorastocles Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges: tuam míhi maiorem filiam despondeas. Hanno Pactam rem habeto. Agorastocles Spondesne igitur?