Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto. Giddenes Apud aedem Veneris. Hanno Quid ibi faciunt? dic mihi. Giddenes Aphrodisia hodie Veneris est festus dies: oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia. Milphio Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest. Agorastocles Eho an huius sunt illae filiae? Giddenes Ita ut praedicas. tua pietas nobis plane aúxilio fuit, quom huc advenisti hodie in ipso tempore; namque hodie earum mutarentur nomina facerentque indignum genere quaestum corpore.