Ipsa east. Milphio Specie venusta, óre atque oculis pernigris. Hanno Formam quidem hercle verbis depinxti probe. Milphio Vin eam videre? Hanno Filias malo meas. sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae, si illarum est nutrix, me continuo noverit. Milphio Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt. Giddenes Quis pultat? Milphio Qui te proximust. Giddenes Quid vis? Milphio Eho, novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet? Giddenes Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter, erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater, Hanno Carthaginiensis. Milphio Ecce autem mala. praestrigiator hic quidem Poenus probust, perduxit omnis ad suam sententiam. Giddenes O mí ere, salve, Hánno, insperatissume mihi tuisque filiis, salve atque—eho, mirari noli neque me contemplarier. cognoscin Giddenenem áncillam tuam? Hanno Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto. Giddenes Apud aedem Veneris. Hanno Quid ibi faciunt? dic mihi. Giddenes Aphrodisia hodie Veneris est festus dies: oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia. Milphio Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.