Ipsa east. Milphio Specie venusta, óre atque oculis pernigris. Hanno Formam quidem hercle verbis depinxti probe. Milphio Vin eam videre? Hanno Filias malo meas. sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae, si illarum est nutrix, me continuo noverit. Milphio Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt. Giddenes Quis pultat? Milphio Qui te proximust. Giddenes Quid vis?