nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit; pater tuos, is erat frater patruelis meus, et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, quo me privatum aégre patior mortuo. sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius, signum esse oportet in manu laeva tibi, ludenti puero quod memordit simia. ostende, inspiciam. Agorastocles Em ostendo. Hanno Aperi. audi atque ades: Agorastocles Mi patrue, salve. Hanno Ét tu salve, Agorastocles. iterum mihi gnatus videor, quom te repperi. Milphio Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo. sed te moneri num nevis? Hanno Sane volo. Milphio Paterna oportet filio reddi bona. aequomst habere hunc bona quae possedit pater. Hanno Haud postulo aliter: restituentur omnia; suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit. Milphio Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen. Hanno Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. Milphio Festivom facinus venit mi in mentem modo. Hanno Quid id est? Milphio Tua opus est opera. Hanno Dic mihi quid lubet: profecto uteris, ut voles, operam meam. quid est negoti? Milphio Potin tu fieri subdolus?