emit, et is me sibi adoptavit filium. Hanno Demarcho item ipse fuit adoptaticius. sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi, ecquid meministi tuom parentum nomina, patris atque matris? Agorastocles Memini. Hanno Memoradum mihi, si novi forte aut si sunt cognati mihi. Agorastocles Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. Hanno Patrem atque matrem viverent vellem tibi. Agorastocles An mortui sunt? Hanno Factum, quod aegre tuli. †