conferre si vis hospitalem, eccam attuli. Agorastocles Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi. Hanno O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater patritus † ergo hospes Antidamas fuit. haec mi hospitalis tessera cum illo fuit. Agorastocles Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur. nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem, unde súm oriundus. Hanno Di dent tibi omnes quae velis. quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem. Agorastocles Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos