sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem? Agorastocles Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium, ego sum ipsus quem tu quaeris. Hanno Hem, quid ego audio? Agorastocles Antidamae gnatum me esse. Hanno Sí itast, tesseram conferre si vis hospitalem, eccam attuli. Agorastocles Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi. Hanno O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater patritus † ergo hospes Antidamas fuit. haec mi hospitalis tessera cum illo fuit. Agorastocles Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur. nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem, unde súm oriundus. Hanno Di dent tibi omnes quae velis. quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem. Agorastocles Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos emit, et is me sibi adoptavit filium. Hanno Demarcho item ipse fuit adoptaticius. sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi, ecquid meministi tuom parentum nomina, patris atque matris? Agorastocles Memini. Hanno Memoradum mihi, si novi forte aut si sunt cognati mihi. Agorastocles Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. Hanno Patrem atque matrem viverent vellem tibi. Agorastocles An mortui sunt? Hanno Factum, quod aegre tuli. †