Quid istuc ad me? Milphio Certiorem te esse volt, ne quid clam furtim se accepisse censeas. Hanno Mufonnim siccoratim. Milphio Hem, cave sis feceris quod hic te órat. Agorastocles Quid ait aut quid orat? expedi. Milphio Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo lapides imponi multos, ut sese neces. Hanno Gunebbal samem lyryla. Agorastocles Narra, quid est? quid ait? Milphio Non hercle nunc quidem quicquam scio. Hanno At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar. servom hercle te esse oportet et nequam et malum, hominem peregrinum atque advenam qui inrideas. Milphio At hercle te hominem et sycophantam et subdolum, qui huc advenisti nos captatum, migdilix, bisulci lingua quasi proserpens bestia. Agorastocles Maledicta hinc aufer, linguam compescas face. maledicere huic tu temperabis, si sapis. meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui. Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens. Hanno O mi popularis, salve. Agorastocles Et tu edepol, quisquis es. et si quid opus est, quaeso, dic atque impera popularitatis causa. Hanno Habeo gratiam. verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.