Quid istuc ad me? Milphio Certiorem te esse volt, ne quid clam furtim se accepisse censeas. Hanno Mufonnim siccoratim. Milphio Hem, cave sis feceris quod hic te órat. Agorastocles Quid ait aut quid orat? expedi. Milphio Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo lapides imponi multos, ut sese neces. Hanno Gunebbal samem lyryla. Agorastocles Narra, quid est? quid ait?