Achillem Aristarchi mihi commentari lubet: inde míhi principium capiam, ex ea tragoedia. sileteque et tacete atque animum advortite, audire iúbet vos imperator histricus, bonoque ut animo sedeate in subselliis, et qui esurientes et qui saturi venerint: qui edistis, multo fecistis sapientius, qui non edistis, saturi fite fabulis; nam cui paratumst quod edit, nostra gratia nimia est stultitia sessum impransum incedere. exsurge, praeco, fac populo audientiam; iam dudum exspecto, si tuom officium scias: exerce vocem, quam per vivisque et † colis. nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames. age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. bonum factum esse, edicta ut servetis mea. scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet. diu quí domi otiosi dormierunt, decet animo aequo nunc stent, vel dormire temperent. servi ne obsideant, liberis ut sit locus, vel aes pro capite dent; si id facere non queunt, domum abeant, vitent ancipiti infortunio, ne et hic varientur virgis et loris domi, si minus curassint, quóm eri reveniant domum. nutrices pueros infantis minutulos domi ut procurent neu quae spectatum adferat,