te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem. sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust, nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. Lemnisilenis Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream. Toxilvs Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi. gráphice hunc volo ludíficari. Lemnisilenis Meo ego ín loco sedulo cúrabo. Dordalvs Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt. Sagaristio Heus vos. Toxilvs Quid aís? Sagaristio Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur? hicinést, qui fuit quondám fortis? Dordalvs Quae haec rés est? ei, colaphó me icit. malum vóbis dabo. Toxilvs At tibi nós dedimus dabimúsque etiam. Dordalvs Ei, natis pérvellit. Paegnivm Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae. Dordalvs Loqueré tu etiam, frustúm pueri? Lemnisilenis Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam. Dordalvs Mea Ignávia, tu nunc me ínrides? Lemnisilenis Quíane te vocó, bene ut tíbi sit? Dordalvs Nólo mihi bene ésse. Lemnisilenis Ne sit. Toxilvs Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt? Dordalvs Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam. Toxilvs Satis súmpsimus súpplici iam. Dordalvs Fateór, manus vobís do. Toxilvs Et póst dabis sub fúrcis.