hodie illam faciat leno libertam suam. sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus. simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. curate istic vos atque adproperate ocius, ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. commisce mulsum, struthea † coluthequam appara, bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus. Satvrio Me dicit, euge. Toxilvs Lautum credo e balineis iam hic adfuturum. Satvrio Vt ordine omnem rem tenet. Toxilvs Collyrae facite ut madeant et colyphia, ne mihi incócta detis. Satvrio Rem loquitur meram. nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; tum nisi cremore crassost ius collyricum, nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: quasi †iuream esse ius decet collyricum. nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. Toxilvs Prope me hic nescio quis loquitur. Satvrio O mi Iuppiter terrestris, te coepulonus compellat tuos. Toxilvs O Saturio, opportune advenisti mihi. Satvrio Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: nam essurio venio, non advenio saturio. Toxilvs At edes, nam iam intus ventris fumant focula. calefieri iussi reliquias. Satvrio Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie.