malúm magnum dém. Paegnivm Vteré, te condóno. Toxilvs Iam iám, Paegnium, da paúsam. Dordalvs Égo pol vos erádicabo. Paegnivm At te ílle, qui suprá nos habitat, qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego. Toxilvs Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis. iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus. Dordalvs Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat. Sagaristio Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea faciebat. vide vero, si tibi satis placet. Toxilvs Me quoque volo reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia. Dordalvs Malum ego vobis dabo, ni abitis. Sagaristio Etiam muttis, impudens? iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo. Dordalvs iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem. Toxilvs Tace, stulte: hic eius geminust frater. Dordalvs Hicinest? Toxilvs Ac geminissumus. Dordalvs Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. Sagaristio Qui te perdidit: nám ego nil merui. Dordalvs At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo. Toxilvs Agite sultis, hunc lúdificemus. Lemnisilenis Nisi si dignust, non opust. et me haud par est. Toxilvs Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo. Lemnisilenis At tamen non—tamen— Toxilvs Cave ergo sis maló, et sequere me.