locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere? Dordalvs Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam. Paegnivm At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum. Dordalvs Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti, ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast? Toxilvs Iurgium hínc auféras, si sápias. Dordalvs At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti? Lemnisilenis Stúltitiast, cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te magis pár agerest. Dordalvs Vrítur cor mi. Toxilvs Da illí cantharum, extingue ígnem, si cor úritur, caput ne ardéscat. Dordalvs Lúdos me fácitis, intéllego. Toxilvs Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium? quín elude, út soles, quándo libér locust hic. huí, babae, básilice te íntulisti ét facete. Paegnivm Decét me facétum esse, et húnc inridére lenónem lubídost, quandó dignus ést. Toxilvs Perge út coeperás. Paegnivm Hoc, léno, tibí. Dordalvs Perií perculít me prope. Paegnivm Em, serva rúsum. Dordalvs Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest. Paegnivm Viden út tuis dictis páreo? sed quín tu meís contra itém dictis sérvis atque hóc, quod tibí suadeó, facis? Dordalvs Quid ést id? Paegnivm Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te. Dordalvs Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne