Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam. do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis. Lemnisilenis Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos. Toxilvs Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne. bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést. ab dís, quia te licet líberam med amplécti. Lemnisilenis Tua factum ópera. Toxilvs Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem amantí decet. Lemnisilenis Cédo. Toxilvs Accípe. Toxilvs Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet. Dordalvs Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac, solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam. perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor, ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit. vehiclum árgenti miser éieci amisi , neque quam ób rem eieci, hábeo. qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit. quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust; quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam, siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio? hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir, salvéto, et tu, bona líberta. Toxilvs Dordálus hic quidemst. Sagaristio Quin iúbe adire. Toxilvs Adi, sí libet. Sagaristio Agite, adplaúdamus. Toxilvs Dordále, homo lepidissúme, salve.