Nolo. Dordalvs Aúdi. Satvrio Surdus sum. ambula. sequere hac, sceleste, feles virginaria. sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.— Virgo Sequor.— Toxilvs Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis, bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis, cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes, eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum. nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo. íte foras: híc volo ante óstium et iánuam meos párticipes bene accípere. státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent. hic státui volo primum † aliqua mihi, unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant, quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri. nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit. Lemnisilenis Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es? Toxilvs Ágedum ergo, accéde ad me atque ampléctere sis. Lemnisilenis Ego véro. Toxilvs Oh, nihil hoc mágis dulcest. sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus? Lemnisilenis Omnía quae tu vis, éa cupio. Toxilvs Mutúa fiunt a me. age, age ergo, tu Ságaristio, accumbe ín summo. Sagaristio Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi. Toxilvs Temperí. Sagaristio Mi istuc temperí serost.