ita mihi supellex squalet atque aedes meae. Toxilvs Redis tu tandem? Dordalvs Redeo. Toxilvs Ne ego hodie tibi bona multa feci. Dordalvs Fateor, habeo gratiam. Toxilvs Num quippiam aliud me vis? Dordalvs Vt bene sit tibi. Toxilvs Pol istúc quidem omen iám ego usurpabo domi, nam iam inclinabo me cum liberta tua. Satvrio Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume eccum ipsum ante aedes. Virgo Salve multum, mi pater. Satvrio Salve, mea gnata. Dordalvs Ei, Persa me pessum dedit. Virgo Pater hic meus est. Dordalvs Hem, quid? pater? perii oppido. quid ego igitur cesso infelix lamentarier minas sexaginta? Satvrio Ego pol te faciam, scelus, te quoque etiam ipsum ut lamenteris. Dordalvs Occidi. Satvrio Age ambula in ius, leno. Dordalvs Quid me in ius vocas? Satvrio Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco. Dordalvs Nonne antestaris? Satvrio Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos? Dordalvs Sine dicam.