Quid tam properas? Sagaristio Ita negotiumst: mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; geminum autem fratrem servire audivi hic meum, eum ego ut requiram átque uti redimam volo.