Tace sis, non tu illum vides quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis? atque ut dignust perit. Dordalvs Heus tu serva istum. Toxilvs Quin tu is intro? Dordalvs Abeo atque argentum affero.— Toxilvs Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem, probam et sapientem et sobriam. Virgo Si quid bonis boni fit, esse id et grave et gratum solet. Toxilvs Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis, simulato, quasi eas prorsum in navem. Sagaristio Ne doce. Toxilvs Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum. Sagaristio Quod futurum est praedicas. Toxilvs At ne cum argento protinam permittas domum, moneo, te. Sagaristio Quod te dignumst, me dignum esse vis? Toxilvs Tace, párce voci: praeda progreditur foras. Dordalvs Probae hic argenti sunt sexaginta minae, duobus nummis minus est. Sagaristio Quid ei nummi sciunt? Dordalvs Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. Sagaristio Ne non sat esses leno, id metuebas miser, impure, avare, ne crumillam amitteres? Toxilvs Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. Dordalvs Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. age, accipe hoc sis.