Iam hoc tibi dico: iam actutum ecastor meus pater, ubi me sciet veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. Toxilvs Quid nunc? Dordalvs Quid est? Toxilvs Audin quid ait? Virgo Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen. Dordalvs Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades. vin mea esse? Virgo Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo. Toxilvs Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos. age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi. Dordalvs Adulescens, vin vendere istanc? Sagaristio Magis libet quam perdere. Dordalvs Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica. Sagaristio Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis. Dordalvs Nimiumst. Sagaristio Octoginta. Dordalvs Nimiumst. Sagaristio Nummus abesse hinc non potest, quod nunc dicam. Dordalvs Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica. Sagaristio Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. Dordalvs Toxilé, quid ago? Toxilvs Di deaeque te agitant irati, scelus, qui hanc non properes destinare. Dordalvs Habeto. Toxilvs Eu, praedatu's praedatus es probe. non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri. Sagaristio Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae. Dordalvs Abscedent enim, nón accedent.