Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? Toxilvs Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. quid taces?